monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 20
{X} seri neque pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta roribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox Campana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae Graecis altera est.